monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 2
Obiiciunt mihi, quare Origenem aliquando laudaverim. Ni fallor duo loca sunt, in quibus eum laudavi: Praefatiuncula ad Damasum in Homilias Cantici Canticorum, et Prologus in librum Hebraicorum Nominum. Quid ibi de dogmatibus Ecclesiae dicitur? quid de Patre et Filio et Spiritu Sancto? quid de carnis resurrectione? quid de animae statu atque substantia? Simplex interpretatio, atque doctrina, simplici voce laudata est. Nihil ibi de fide, nihil de dogmatibus comprehensum est. Moralis tantum tractatur locus, et allegoriae nubilum, serena expositione discutitur. Laudavi interpretem, non dogmatisten: ingenium, non fidem: Philosophum, non Apostolum. Quod si volunt super Origene meum scire iudicium, legant in Ecclesiasten Commentarios: replicent in Epistulam ad Ephesios tria volumina, et intelligent, me semper eius dogmatibus contraisse. Quae enim stultitia est, sic alicuius laudare doctrinam, ut sequaris et blasphemiam? Et beatus Cyprianus Tertulliano magistro utitur, ut eius scripta probant; cumque eruditi et ardentis viri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur. Fortissimos libros contra Porphyrium scribit Apollinarius: Ecclesiasticam pulchre Eusebius historiam texuit; alter eorum dimidiatam Christi introduxit oeconomiam; alter impietatis Arii apertissimus propugnator est. Vae, inquit Isaias, qui dicunt bonum malum, et malum bonum, et qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum . Nec bonis adversariorum (si honestum quid habuerint) detrahendum est, nec amicorum laudanda sunt vitia; ET UNUMQUODQUE non personarum, sed rerum pondere iudicandum est. Mordetur et Lucilius, quod incomposito currat pede; et tamen sales eius leposque laudantur.